monumenta.ch > Plinius > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 13
{IX} De floribus . . . . . supra dictis scripsit Theophrastus apud Graecos; ex nostris autem inscripsere aliqui libros anthologicon, flores vero persecutus est nemo, quod equidem inveniam. nec nos nunc scilicet coronas nectemus - id enim frivolum est -, sed de floribus quae videbuntur digna memorabimus.